- TITINIA gens
- TITINIA gensfamilias habuit Romae patricias et plebeias. Patriciae meminit Liv. l. 5. c. 12. Non tamen ulira processum est, quam ut unus ex plebe, usurpandi iuris causâ, P. Licinius Calvus Tribunus militum Consulari potestate crearetur: coeteri Patricii creati. P. Maenius, L. Titinius, P. Melius, Sp. Furius Medullinus, L. Publilius Volscus etc. Plebeiae idem mentionem, facit l. 3. c. 54. ubi M. Titinium nominat, Tribunum Pl. creatum an. Urb. Cond. 304. quô tempore plebs in Aventinum, ob facinus Ap. Claudii Crassini XViri seceslerat. Fuit et C. Titinius, in denario apud Ursinum notatus, denariorum conflandorum Caurator, an Urb. 536. quô, ut Plinius ait, l. 33. c. 3. Q. Fabiô Max. Dictatore, Annibale urgente, asses unciales facti sunt placuitque denarium 16. assibus permutari, quinarium octonis, sestertium quaternis. Hinc, cum in aliis denatiis X. nota apponi solita sit, quod denos asses valerent, in hoc nota XVI. apposita visitur. Meminit quoque C. Titini Minturnensis Val. Max. l. 8. c. 2. ex. 3. quem uxori a C. Mario dotem reddere coactum esse ait, quo eam impudicam de industrie duxerat ut dote spoliaret, vide Plut. in Mario. Appianus, Bell. Civil. l. 4. et Plut. in Bruto mentionem faciunt Titinii eius, qui bello Philippensi a Cassio de Bruti victoria sciscitatum missus, quod tardius reversus Cassio mortis fuisset causa, se ipsum interfecit. Idem Appianus, Titinium in bello navali contra Sext. Pompeium, Caesarianae classi praefuisse, tradit. Sed longum esset Titinios omnes colligere, qui ab antiquis Scriptoribus nominantur, Fulv. Ursinus Volum. Familiarum Roman. Vide quoque Fortun. Licetum de reconditis Antiqq. Lucernis, l. 6. c. 82. ubi Lucernam servi phalerati cursoris, in cuius fundo scriptum TITINI. explicat.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.